Instrucçam sobre a Cultura das Amoreiras
Laus Bombicis.
Assyrio tingens lugentia poma cruore.
Adde quod & nostris Regionibus alba leguntur, Antiquis ignara Italis, cæloque latino.
Iam nec Pæoniæ, jam nec succus Panaceæ Dictamniq; feris, notissima gramina, capris, Iudice me, moris certare salubribus ausint.
Nec mihi[25] Moly tuum referas, herbamq; potentem Capte oculis vates; à Moris plura petuntur Prȩsidia, & plures illis natura creatrix
Vi quadam occultâ cõcessit pellere morbos.
His ideò [26] Catius finiri prandia jussit, Cecropio Catius sapientũ primus in horto; Inde fit ad noxas ægri prope corporis õnes
Panchrestos, [27] vero perhibent vt nomine Graij. Mororum infuso coalescunt vulnera succo: Auribus, atque ori prodest, aluoq; moranti, Languentemque leuat stomachũ, capitisque dolorem. Discutit & veteres panos, & tormina sedat. Vipereo est hostis generi, tetrisque venenis, Thessala, quæ tellus, quæque in mala pocula gignit, Vncta prometheo cautes mæotica tabo.
Arboris ejusdem folijs medicabere tritis
Artubus ambustis, & diri morsibus hydri.
Saucius hoc nosset[28] magni præceptor Achillis, Nõ Deus optasset lethum, nec Lemnia tanto
Saxa fatigasset gemitu[29] Pæantius heros. Hirsuto hinc alitur spectãdus corpore Bombyx; Nascũnturq; domi, quæ quõdã à littore rubro Mollia distincti mittebant vellera seres.
Radicis sileo varios, & corticis vsus,
Morborũ auxilijs hæc tota est nobilis Arbor, Mæonijsque cani non dignior vlla camænis.
Laus Bombicis.
Qvò me Phœbe, rapis? quas hinc sublatus in auras, Aera per liquidũ, rapidis circumuehor alis?
Vos ne adeo[30] Serum intueor mollissima Regna Lanificos cõplexa greges, agnosco parẽtem Bombycemq; sinu recubantẽ molliter albo.
Te quoque, [31] quam memorant primã euoluisse nitentes Folliculos, vnde in paruæ collecta figuram Alitis, ignotas pennâ trepidante per auras Tinea carpsit iter, dulcesq; animãte susurros Ore, poli lætis resonarunt æquora bombis.
Ten igitur vermis video nutricula, [32] Thisbe, Errantẽue sinu placidè amplexaris alunum, Scilicet, hũc morus ramo frõdente tenellum Excipit, & claras magnũ trãsmittit ad Artes. Namque vbi ter pigro renouauit corpora somno, Iam senium increpitans, & pleni pondera ventris, Continuò, tanta est edendi gloria fili,
Exercetur, & effundit quæsita per Æuum
Stamina, ditis opes vteri, suspensaq; densos Fila regens inter ramos, atque ordine ducẽs, Mille legit, relegitque vias, & circinat orbes Sponte sua donec niueo se carcere claudat. Mox autem interior circũ vndique stamina densat, Albentiq; Thoro immoriens glomeratur in ouum. Sed neq; tũ tineȩ vllus honos, aut gloria filo, Pãphila ni modicos Bõbicũ euoluere folles, Aut aperire caui docuisset tegmina linthei. En etiã digitis prætentat mollibus oram
Educitque globo, lucisque emittit in auras Rursus aui similem, sed te ne subdola captet Et dulcem pullis Philomela immitibus escã, Auferat, Ah vereor! melius cõcluse latebis, Hanc sine necquiquam modulis, crispoque susurro Blãdiri, & tenues disperdere carmẽ in auras, Ni facias, rostro implebit crudelior alui
Ingluuiẽ, ac viuo viua abdet corpora busto. Cætera quinetiam volucrũ lætissima turba