Instrucçam sobre a Cultura das Amoreiras
Notas de Rodapé:
Gaudet in incautos vermes inuadere, sedDij Dij prohibete nefas, recreet mage carmine dulci, Vnguibus abstineat. Niueo jam plurima surgunt Bombici tabulata, gradus aulæque per altos Mille. Prius pubes stabulãtem rustica ramis In nemora alta videns errare, ignara silebat, Hic vbi nascenti Seres dominantur Eoo,
Deterior donec paulatim & de color, artes Extudit, & duros homines emollijt ætas;
Fortunate nimis, diuũq; hominũq; superba Gloria, centeno reparans tua funera fœtu; Viue sacris Bombix decus admirabile Templis, Viue ducũ, Regumq; augustis addite pallis, Nec tua lanigeræ superabunt fila bidentes Tergoribus niueis, quãuis sua vellera laudet Hispalis, & magno Tyrios incocta rubores
Mutaris[33] [34] Milete, olim tibi Phrixea cedẽt,
Tu quoque ne[35] Biturix contra tua mollia jactes Vellera, nec facies, etenim jam vilia sordent.
Decorative image
NOTAS DE RODAPÉ:
[15] Myrtus Paphia, quia Veneri sacra, Venus autem in vrbe
Paphia, celeberrimo in Templo colebatur.
[16] Morus quippe est sapientiæ symbolum, non enim ante
germinat, quam frigus penitus fugatum esse cognouerit, & fætum celerrimè grandit ac maturat, ne caloris aduentantis injuriâ lædi possit.
[17] Oeta Æmonia, siue Thessalica, est enim mons Thessaliȩ
in Græcia, in quo monte, vt inquit Seruius, stellæ videntur occidere.
[18] Sicut de monte Ida nasci.
[19] Vergiliæ seu Pleiades, sunt septẽ stellȩ ante genua Tauri
quæ ortu suo primæ nauigationis tempus ostendunt.
[20] Ægle fuit Nympha hoc nomine, vna Naiadum.
[21] Sileno, id est Bacchi nutritio, quem in antro jacentem pueri
deridebant.
[22] Aquila Ioui Sacra.
[23] Perseus, Iouis filius, ex Danae, quam Iupiter commutatus
in speciem aurei imbris vitiauit. Hic Andromedam, Cephei, Regis Æthiopum, filiam, vxorem duxir.
[24] Pyramus, adolescens Babylonius, mutuo Thisbes amore
captus, vbi ejus domo ex pacto egressæ, cruentatã reperit vestem, ratus esse deuoratam, gladio se sub moro interfecit; illa autem superueniens, multa gemens & querens, eidem gladio incubuit. Morus autem fructus antea candidos in nigrum colorem mutauit.
[25] Moly est herba Homeri carmine celeberrima.
[26] Cato inter Grȩcos sapientissimus scripsit librum de re
rustica.
[27] Medicamentum quod ad omnes morbos conducit.
[28] Chiron, Achillis Pædagogus, in medicina peritissimus,
sagittâ hydræ lerneæ veneno imbutà vulneratus, durissimis cruciatibus conficiebatur morique optabat, sed non poterat, quod vtroque parente immortali natus fuisset.
[29] Vulcanus Iouis filius è cælo deturbatus in lemnum Insulam.
[30] Seres sunt populi Scythiæ Asiaticæ à Sera vrbe dicti, apud
quos arbores lanam tenuissimam, ex qua vestimenta serica fiebant, proferre creditæ sunt, quia vermes eandem lanuginem producentes nutrierunt.
[31] Pamphila, Coa mulier, quæ prima telas Bombicum rediri,
rursusque texere inuenit.
[32] Thisbe, id est morus, quia hæc arbor fuit conscia amorum
Thisbes.
[33] Miletus, Ciuitas Asiȩ, vbi tingebantur lanæ pretiosissimæ.
[34] Vellus aureum quod Phrixus in Templo suspendit.
[35] Biturix, Ciuitas Galliæ Aquitanicȩ.