Les amours de Faustine
VII Se Perpetuo Faustinæ Memorem Futurum
VII
SE PERPETUO FAUSTINÆ MEMOREM FUTURUM
Quod scelus admisi infœlix ? quæ numina læsi,
Ut mihi sic, mea lux, eripienda fores ?
Nam cui tam subito tot gaudia sunt prærepta,
Iratos omnes huic decet esse Deos.
Ergo ego te posthac nunquam, mea vita, videbo ?
Audiero absentis nec tua verba miser ?
At certè infixi nostro sub pectore vultus,
Fixaque perpetuo verba loquentis erunt.
Hoc mihi non Superi abstulerint, non Juppiter ipse,
Non, si me toto fulmine dejiciat.