Les amours de Faustine

Joachim Du Bellay · Chapitre 18 sur 64

Pages du PDF

Les amours de Faustine

IX Cur Sit Iratus Marito Faustinæ

IX

CUR SIT IRATUS MARITO FAUSTINÆ

 

Non te ideo (ne forte aliquis nos dicat ineptos)

Damnamus nostris, impie, versiculis,

 

Quod tu Faustinam nuper de nocte silenti

Materno sævus traxeris e gremio,

 

Quodque illi miseræ, et duro sub carcere clausæ,

Omnia crudelis gaudia sustuleris.

 

Novimus et leges, et quæ sint jura mariti,

Nec venit ex vero nostra querela toro.

 

Sed quod frigidulus conjux, turpisque, senexque

(Ne quicquam de te durius ipse loquar)

 

Tam bellam et lepidam, tali nec conjuge dignam,

Externi cogas jura subire tori :

 

Hoc inquam est sævum quod te facit, improbe, quodque

Damnamus nostris, impie, versiculis.