Les amours de Faustine

Joachim Du Bellay · Chapitre 38 sur 64

Pages du PDF

Les amours de Faustine

XIX Quomodo Rapta Fuerit Faustina

XIX

QUOMODO RAPTA FUERIT FAUSTINA

 

Cum te crudelis nuper nil tale merentem

Materno conjux velleret e gremio,

 

Tendentemque manus traheret, passisque capillis,

Quid tibi tunc sensus, quid tibi mentis erat ?

 

Fama est flebilibus mæstam te ululasse querelis,

Sæpius et nomen congeminasse meum,

 

Et nunc crudelem demissa voce maritum,

Nunc matrem lacrymis sollicitasse piis.

 

Stat ferus ille tamen, spernitque precantia verba,

Verba vel immanes apta movere feras.

 

Hei mihi, cur mæstis cum impleres questibus urbem,

Non potui infœlix obvius esse tibi !

 

Haud secus atque olim furiata mente Corœbus,

Cassandram cum Ajax impius extraheret,

 

Tunc me injecissem medium moriturus in agmen,

Nullaque mors toto notior orbe foret.