Les amours de Faustine

Joachim Du Bellay · Chapitre 48 sur 64

Pages du PDF

Les amours de Faustine

XXIV Voti Solutio

XXIV

VOTI SOLUTIO

 

Jam mihi mea reddita est Columba,

Vos tristes elegi valete longum.

At vos molliculi venite versus,

Dum cano reditum meæ Columbæ,

Quam plus ipse oculis meis amabam,

Cujus basia, blandulumque murmur,

Lusus, nequitiæ proterviores,

Et morsus poterant, micante rostro,

Ipsum vincere passerem Catulli.

 

Nam mellita fuit, venusta, bella,

Pulchra, candidula, atque delicata :

Nil mage ut queat esse delicatum,

Mellitum magis, aut magis venustum.

Ut vobis male sit, mali Cinœdi,

Fures improbuli, invenustulique,

Qui talem mihi tam diu abstulistis

Pulchram, candidulam, meam Columbam. At vos hendecasyllabi frequentes,

Versus molliculi, venustulique,

Adeste huc, precor : et quot estis omnes,

Formosæ Veneri, bonisque Divis

Votum solvite pro mea Columba.