A Harpa do Crente
[Pag. 22.]
Threni c.--v. 21.
Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos: facti sunt cibus earum in contritione filiae populi mei.
Thren. 4.--v. 10.
Recordare Domine quid acciderit nobis: intuere et respice opprobrium nostrum.
Haereditas nostra versa est ad alienos; domus nostrae ad extraneos.
Servi dominati sunt nostri: non fuit qui redimeret de manu eorum.
Quare in perpetuum oblivisceris noatri? derelinques nos in longitudine dierum?
Orat. Jer. v. 1--2--8--10.
[Pag. 22.]
Bem como aquella que atterrou um ímpio.
Baltasar rex facit grande convivium optimatibus suis mille; et unusquisque secundùm suam bibebat aetatem. Praecepit ergo jam temulentus ut afferrentur vasa aurea et argentea, quae asportaverat Nabuchodonosor pater ejus de templo, quod fuit in Jerusalem, ut biberent in eis rex et optimates ejus, uxoresque ejus, et concubinae. Tunc allata sunt vasa aurea et argentea, quae asportaverat de templo, quod fuerat in Jerusalem: et biberunt in eis rex, et optimates ejus, uxores et concubinae illius. Bibebant vinum el laudabant deos suos aureos, et argenteos, aereos, terreos, ligneosque et lapideos. In eadem hora aparuerunt digiti, quasi manus hominis scribentis contra candelabrum in superficie parietis aulae regiae: et rex aspiciebat articulos manus scribentis. Tunc facies regis commutata est, et cogitationes ejus conturbabant eum; et compages renum ejus solvebantur, et genua ejus ad se invicem collidebantur. Haec est autem scriptura, quae digesta est: Mane, Thecel, Phares. Et haec est interpretatio sermonis: Mane: numeravit Deus regnum tuum et complevit illud. Thecel: appensus es in statera, et inventus es minus habens. Phares: divisum est regnum tuum, et datum est Medis, et Persis.